HLELEBORUM

HLELEBORUM
HLELEBORUM
seu ELLEBORUM, non unius generis; inter quae unum a Melam pode, cuius fama divinationis artibus nota est. Plin. l. 25. c. 5. Melampodii accepit nomen, quod pastorem eodem nomine invenisse tradunt, capras purgari pasto illo animadvertentem, datoque lacte earum sanasse Pratidas furentes; Eodem domos suffiebant purgabantque spargentes et pecora, cum precatione sollemni; quod proin et religionsius colligebatur, uti Plin. e quo haec deprompta, exponit. Primum enim, inquiens, gladio circumscribitur. Dein qui succisurus est. Ortum spectat: et precatur, ut id liceat sibi concedentibus Diis facere, observatque aquilae volatus: fere enim secantibus interest, et si prope advolavit, moriturum illo anno, qui succidat, augurium est. Ceterum elleborum candidum, studiorum gratiâ, ad per videnda acrius, quae commentabantur, saepius Vett. sumptitavêrunt, uti de Carneade, Zenonis libris responsuro, ibid. legimus. Idem sub fin. c. cit. Galli vero sagittas in venatu elleboro tingebant, circumciso vulnere teneriorem sentiri carnem affirmantes. Eodem aquae mixto, Amphictyones, ex consilio Eurylochi, hostes Cirrhenses vicêrunt, apud Polyaen. l. 4. quod inventum Soloni tribuit Suid. Vide quoque Paus. in Arcadicis. Optimum in Anticyra, quam vocem proin pro ipso Helleboro Pers. sumpsit. Sat. 3. v. 63. et Sat. 4. v. 16.
Anticyras melior sorbere meracas.
Vide Salmas. ad Solin. p. 1093. ut et ubi de hac Ins. pIura vero de Helleboro, apud Herbariae Rei Scriptores.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”